- DICTATOR Imperii
- DICTATOR Imperiisuo tempore dictus vulgo est Alb. Wenceslaus Euseb. ex Comite Wallenstenio Dux Fridlandiae, qui meritis in Ferdinandum II. eo potentiae ascendit, ut bis ???mus Imperatorii exercitus Praefectus, cum amplissima potestate, renuntiaretur. Et quidem, cum Imperii Ordinibus ob nimiam potentiam asperosque hinc mores et aequalium neglectum, iam dudum suspectus, primâ vice imperium militare deponere iuberetur, non moleste id visus est: ferre, ut qui forte brevi ad se rediturum prospexerat. A. C. dein 1632. cum Caesareis rebus Lipsiensi praelio attritis, novus Militiae Dux postularetur, renuit primum oblatam denuo dignitatem accipere, ab Eggenbergio dein Principe animum suum expugnari passus, suscepit quicem illam, sed iis conditionibus, ut suo arbitratu bellum gereret, hospitia et hiberna pro lubitu adsignaret, pacem cum quibus visum esset faceret, neque eorum quae gereret rationem reddere cogeretur: quod quid aliud, quam ut Dictator Imperii eslet. Quo facto, Caesaris rem non parum quidem refecit, tandem tamen cum novo sacramento omnes primorum ordinum Duces obstrinxisset, Ne paterentur sibi invito imperium abrogari, exitium sibi maturavit, et Egrae - Leslaeo auctore, a praesidiariis loci Scotis et Hibernis, cum consiliorum complicibus, trucidatus tragicum tantae potentiae habuit exitum, variantibus de eius delicto vel innocentia iudicis, Brahel. Hist. nostri temp. l. 5. Phil. Iac. Spener. Artis herald. parte II. l. 2. c. 108. §. 4. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.